Liber Numeri*

Caput 21: Versus 21

Misit autem.ID.Mittit Israel legatos ad regem Amorrhaeorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos.Ad Sehon regem.Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhaeorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur:Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquamJoan. 14.. Et alibi:Ecce princeps hujus mundi mittetur forasJoan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur:Quia omnis mundus in maligno positus esJoan. 5., id est, ipse mundi princeps est.
(* Traductions européennes)